[ Pobierz całość w formacie PDF ]

existit, & operatur, non determinatur nisi ab alia re singulari (per Prop. 28 p. 1 ), cujus natura
(per Prop. 6 p. 2) per idem attributum debet intelligi, per quod natura humana concipitur.
Nostra igitur agendi potentia, quomodocunque ea concipiatur, determinari, & consequenter
juvari, vel coerceri potest potentia alterius rei singularis, quae aliquid commune nobiscum
habet, & non potentia rei, cujus natura a nostra prorsus est diversa; & quia id bonum, aut
malum vocamus, quod causa est Laetitiae, aut Tristitiae (per Prop. 8 hujus), hoc est (per
Schol. Prop. 11 p. 3), quod nostram agendi potentiam auget, vel minuit, juvat, vel coercet,
ergo res, cujus natura a nostra prorsus est diversa, nobis neque bona, neque mala esse potest.
Q.E.D.
PROPOSITIO XXX
Res nulla per id, quod cum nostra natura commune habet, potest esse mala; sed quatenus
nobis mala est, eatenus est nobis contraria.
DEMONSTRATIO
Id malum vocamus, quod causa est Tristitiae (per Prop. 8 hujus), hoc est (per ejus Defin.,
quam vide in Schol. Prop. 11 p. 3), quod nostram agendi potentiam minuit, vel coercet. Si
igitur res aliqua per id, quod nobiscum habet commune, nobis esset mala, posset ergo res id
ipsum, quod nobiscum commune habet, minuere, vel coercere, quod (per Prop. 4 p. 3) est
absurdum. Nulla igitur res per id, quod nobiscum commune habet, potest nobis esse mala; sed
contra quatenus mala est, hoc est (ut jam jam ostendimus), quatenus nostram agendi
potentiam minuere, vel coercere potest, eatenus (per Prop. 5 p. 3) nobis est contraria. Q.E.D.
PROPOSITIO XXXI
Quatenus res aliqua cum nostra natura ronvenit, eatenus necessario bona est.
DEMONSTRATIO
Quatenus enim res aliqua cum nostra natura convenit, non potest (per Prop. praeced.) esse
mala. Erit ergo necessario vel bona, vel indifferens. Si hoc ponatur, nempe, quod neque bona
sit, neque mala, nihil ergo (per Axiom. 3 hujus) ex ipsius natura sequetur, quod nostrae
naturae conservationi inservit, hoc est (per Hypothesin), quod ipsius rei naturae conservationi
121
inservit; sed hoc est absurdum (per Prop. 6 p. 3); erit ergo, quatenus cum nostra natura
convenit, necessario bona. Q.E.D.
Corollarium
Hinc sequitur, quod, quo res aliqua magis cum nostra natura convenit, eo nobis est utilior, seu
magis bona, & contra quo res aliqua nobis est utilior, eatenus cum nostra natura magis
convenit. Nam quatenus cum nostra natura non convenit, erit necessario a nostra natura
diversa, vel eidem contraria. Si diversa, tum (per Prop. 29 hujus) neque bona, neque mala esse
poterit; si autem contraria, erit ergo etiam ei contraria, quae cum nostra natura convenit, hoc
est (per Prop. praeced.), contraria bono, seu mala. Nihil igitur, nisi quatenus cum nostra natura
convenit, potest esse bonum, atque adeo, quo res aliqua magis cum nostra natura convenit, eo
est utilior, & contra. Q.E.D.
PROPOSITIO XXXII
Quatenus homines passionibus sunt obnoxii, non possunt eatenus dici, quod natura
conveniant.
DEMONSTRATIO
Quae natura convenire dicuntur, potentia convenire intelliguntur (per Prop. 7 p. 3), non autem
impotentia, seu negatione, & consequenter (vide Schol. Prop. 3 p. 3) neque etiam passione;
quare homines, quatenus passionibus sunt obnoxii, non possunt dici, quod natura conveniant.
Q.E.D.
Scholium
Res etiam per se patet; qui enim ait, album, & nigrum in eo solummodo convenire, quod
neutrum sit rubrum, is absolute affirmat album, & nigrum nulla in re convenire. Sic etiam si
quis ait, lapidem, & hominem in hoc tantum convenire, quod uterque sit finitus, impotens, vel
quod ex necessitate suae naturae non existit, vel denique quod a potentia causarum
externarum indefinite superatur, is omnino affirmat, lapidem, & hominem nulla in re
convenire; quae enim in sola negatione, sive in eo, quod non habent, conveniunt, ea revera
nulla in re conveniunt.
PROPOSITIO XXXIII
Homines natura discrepare possunt, quatenus affectibus, qui passiones sunt, conflictantur, &
eatenus etiam unus, idemque homo varius est, & inconstans.
DEMONSTRATIO
Affectuum natura, seu essentia non potest per solam nostram essentiam, seu naturam explicari
(per Defin. 1 & 2 p. 3), sed potentia, hoc est (per Prop. 7 p. 3), natura causarum externarum,
eum nostra comparata, definiri debet; unde fit, ut uniuscujusque affectus tot species dentur,
122
quot sunt species objectorum, a quibus afficimur (vide Prop. 56 p. 3), & ut homines ab uno,
eodemque objecto diversimode afficiantur (vide Prop. 51 p. 3), atque eatenus natura
discrepent, & denique ut unus, idemque homo (per eandem Prop. 51 p. 3) erga idem objectum
diversimode afficiatur, atque eatenus varius sit, &c. Q.E.D.
PROPOSITIO XXXIV
Quatenus homines affectibus, qui passiones sunt, conflictantur, possunt invicem esse
contrarii.
DEMONSTRATIO
Homo ex. gr. Petrus potest esse causa, ut Paulus contristetur, propterea quod aliquid habet
simile rei, quam Paulus odit (per Prop. 16 p. 3), vel propterea quod Petrus solus re aliqua
potitur, quam ipse Paulus etiam amat (vide Prop. 32 p. 3 cum ejusdem Schol.), vel ob alias
causas (harum praecipuas vide in Schol. Prop. 55 p. 3), atque adeo inde fiet (per Defin. 7
Affect.), ut Paulus Petrum odio habeat, & consequenter facile fiet (per Prop. 40 p. 3 cum ejus
Schol.), ut Petrus Paulum contra odio habeat, atque adeo (per Prop. 39 p. 3) ut invicem malum
inferre conentur; hoc est (per Prop. 30 hujus), ut invicem sint contrarii. At affectus Tristitiae
semper passio est (per Prop. 59 p. 3); ergo homines, quatenus conflictantur affectibus, qui
passiones sunt, possunt invicem esse contrarii. Q.E.D.
Scholium
Dixi, quod Paulus odio Petrum habeat, quia imaginatur, id eundem possidere, quod ipse
Paulus etiam amat; unde prima fronte videtur sequi, quod hi duo ex eo, quod idem amant, &
consequenter ex eo, quod natura conveniunt, sibi invicem damno sint; atque adeo, si hoc
verum est, falsae essent PROPOSITIO 30 & 31 hujus Partis. Sed si rem aequa lance
examinare velimus, haec omnia convenire omnino videbimus. Nam hi duo non sunt invicem
molesti, quatenus natura conveniunt, hoc est, quatenus uterque idem amat, sed quatenus ab
invicem discrepant. Nam quatenus uterque idem amat, eo ipso utriusque amor fovetur (per
Prop. 31 p. 3), hoc est (per Defin. 6 Affect.), eo ipso utriusque Laetitia fovetur. Quare longe
abest, ut quatenus idem amant, & natura conveniunt, invicem molesti sint. Sed hujus rei
causa, ut dixi, nulla alia est, quam quia natura discrepare supponuntur. Supponimus namque
Petrum ideam habere rei amatae jam possessae, & Paulum contra ideam rei amatae amissae.
Unde fit, ut hic Tristitia & ille contra Laetitia afficiatur; atque eatenus invicem contrarii sint:
Et ad hunc modum ostendere facile possumus reliquas odii causas ab hoc solo pendere, quod
homines natura discrepant, & non ab eo, in quo conveniunt.
PROPOSITIO XXXV
Quatenus homines ex ductu rationis vivunt, eatenus tantum natura semper necessario
conveniunt.
DEMONSTRATIO
123
Quatenus homines affectibus, qui passiones sunt, conflictantur, possunt esse natura diversi [ Pobierz całość w formacie PDF ]

  • zanotowane.pl
  • doc.pisz.pl
  • pdf.pisz.pl
  • gim1chojnice.keep.pl