[ Pobierz całość w formacie PDF ]
1,14 sine consilio autem tuo nihil volui facere uti ne velut ex necessitate bonum tuum
esset sed voluntarium
1,15 forsitan enim ideo discessit ad horam a te ut aeternum illum recipere
1,16 iam non ut servum sed plus servo carissimum fratrem maxime mihi quanto autem
magis tibi et in carne et in Domino
1,17 si ergo habes me socium suscipe illum sicut me
1,18 si autem aliquid nocuit tibi aut debet hoc mihi inputa
1,19 ego Paulus scripsi mea manu ego reddam ut non dicam tibi quod et te ipsum mihi
debes
1,20 ita frater ego te fruar in Domino refice viscera mea in Domino
1,21 confidens oboedientia tua scripsi tibi sciens quoniam et super id quod dico facies
1,22 simul autem et para mihi hospitium nam spero per orationes vestras donari me vobis
1,23 salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Iesu
1,24 Marcus Aristarchus Demas Lucas adiutores mei
1,25 gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro amen
[zurück zum Register des Neuen Testaments]
Epistula ad Hebraeos
1,1 multifariam et multis modis olim Deus loquens patribus in prophetis
1,2 novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum
per quem fecit et saecula
1,3 qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis
suae purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis
1,4 tanto melior angelis effectus quanto differentius prae illis nomen hereditavit
1,5 cui enim dixit aliquando angelorum Filius meus es tu ego hodie genui te et rursum
ego ero illi in Patrem et ipse erit mihi in Filium
1,6 et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae dicit et adorent eum omnes
angeli Dei
1,7 et ad angelos quidem dicit qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam
ignis
1,8 ad Filium autem thronus tuus Deus in saeculum saeculi et virga aequitatis virga regni
tui
1,9 dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo
exultationis prae participibus tuis
1,10 et tu in principio Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli
1,11 ipsi peribunt tu autem permanebis et omnes ut vestimentum veterescent
1,12 et velut amictum involves eos et mutabuntur tu autem idem es et anni tui non
deficient
1,13 ad quem autem angelorum dixit aliquando sede a dextris meis quoadusque ponam
inimicos tuos scabillum pedum tuorum
1,14 nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui
hereditatem capient salutis
2,1 propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus ne forte pereffluamus
2,2 si enim qui per angelos dictus est sermo factus est firmus et omnis praevaricatio et
inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem
2,3 quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem quae cum initium
accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt in nos confirmata est
2,4 contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti
distributionibus secundum suam voluntatem
2,5 non enim angelis subiecit orbem terrae futurum de quo loquimur
2,6 testatus est autem in quodam loco quis dicens quid est homo quod memor es eius aut
filius hominis quoniam visitas eum
2,7 minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum et constituisti
eum super opera manuum tuarum
2,8 omnia subiecisti sub pedibus eius in eo enim quod ei omnia subiecit nihil dimisit non
subiectum ei nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei
2,9 eum autem qui modico quam angeli minoratus est videmus Iesum propter passionem
mortis gloria et honore coronatum ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem
2,10 decebat enim eum propter quem omnia et per quem omnia qui multos filios in
gloriam adduxerat auctorem salutis eorum per passiones consummare
2,11 qui enim sanctificat et qui sanctificantur ex uno omnes propter quam causam non
confunditur fratres eos vocare dicens
2,12 nuntiabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te
2,13 et iterum ego ero fidens in eum et iterum ecce ego et pueri mei quos mihi dedit Deus
2,14 quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni et ipse similiter participavit
hisdem ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium id est diabolum
2,15 et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti
2,16 nusquam enim angelos adprehendit sed semen Abrahae adprehendit
2,17 unde debuit per omnia fratribus similare ut misericors fieret et fidelis pontifex ad
Deum ut repropitiaret delicta populi
2,18 in eo enim in quo passus est ipse temptatus potens est eis qui temptantur auxiliari
3,1 unde fratres sancti vocationis caelestis participes considerate apostolum et pontificem
confessionis nostrae Iesum
3,2 qui fidelis est ei qui fecit illum sicut et Moses in omni domo illius
3,3 amplioris enim gloriae iste prae Mose dignus habitus est quanto ampliorem honorem
habet domus qui fabricavit illam
3,4 omnis namque domus fabricatur ab aliquo qui autem omnia creavit Deus
3,5 et Moses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium
eorum quae dicenda erant
3,6 Christus vero tamquam filius in domo sua quae domus sumus nos si fiduciam et
gloriam spei usque ad finem firmam retineamus
3,7 quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus hodie si vocem eius audieritis
3,8 nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem temptationis in
deserto
3,9 ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea
3,10 quadraginta annos propter quod infensus fui generationi huic et dixi semper errant
corde ipsi autem non cognoverunt vias meas
3,11 sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam
3,12 videte fratres ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a
Deo vivo
3,13 sed adhortamini vosmet ipsos per singulos dies donec hodie cognominatur ut non
obduretur quis ex vobis fallacia peccati
3,14 participes enim Christi effecti sumus si tamen initium substantiae usque ad finem
firmum retineamus
3,15 dum dicitur hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra
quemadmodum in illa exacerbatione
3,16 quidam enim audientes exacerbaverunt sed non universi qui profecti sunt ab
Aegypto per Mosen
3,17 quibus autem infensus est quadraginta annos nonne illis qui peccaverunt quorum
cadavera prostrata sunt in deserto
3,18 quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius nisi illis qui increduli fuerunt
3,19 et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem
4,1 timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem eius existimetur
aliqui ex vobis deesse
4,2 etenim et nobis nuntiatum est quemadmodum et illis sed non profuit illis sermo
auditus non admixtis fidei ex his quae audierunt
4,3 ingrediemur enim in requiem qui credidimus quemadmodum dixit sicut iuravi in ira
mea si introibunt in requiem meam et quidem operibus ab institutione mundi factis
4,4 dixit enim quodam loco de die septima sic et requievit Deus die septima ab omnibus
operibus suis
4,5 et in isto rursum si introibunt in requiem meam
4,6 quoniam ergo superest quosdam introire in illam et hii quibus prioribus adnuntiatum
est non introierunt propter incredulitatem
4,7 iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post tantum temporis sicut
supra dictum est hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra
4,8 nam si eis Iesus requiem praestitisset numquam de alio loqueretur posthac die
4,9 itaque relinquitur sabbatismus populo Dei
4,10 qui enim ingressus est in requiem eius etiam ipse requievit ab operibus suis sicut a
suis Deus
4,11 festinemus ergo ingredi in illam requiem ut ne in id ipsum quis incidat incredulitatis
exemplum
4,12 vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et
pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus conpagum quoque et medullarum et
discretor cogitationum et intentionum cordis
4,13 et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius omnia autem nuda et aperta sunt
oculis eius ad quem nobis sermo
4,14 habentes ergo pontificem magnum qui penetraverit caelos Iesum Filium Dei
teneamus confessionem
4,15 non enim habemus pontificem qui non possit conpati infirmitatibus nostris
[ Pobierz całość w formacie PDF ]