[ Pobierz całość w formacie PDF ]
Unde putes minime posse venire, venit.
NASK IFP UG
Ze zbiorów Wirtualnej Biblioteki Literatury Polskiej Instytutu Filologii Polskiej UG
54
PIASTUS
O priscos hominum mores, o nescia fastus
Simplicitas, ingens o probitas et amor!
Non puduit proceres homini dare sceptra Polonos,
Qui modo cultor agri Crusviciensis erat,
Ob solas virtutis opes, virtutis honorem,
Qua vir in exigua floruit ille casa.
Hoc orti de fonte duces regesque Poloni
Duravere dies ad, Ludovice, tuos.
Compita Crusviciae veterum, nostro estis in orbe
Eventu gemini nobilitata ducis.
Regnum ruricolae deferri, a mure vorari
Regem res aeque prodigiosa fuit.
SIEMOVITUS
Sic et Alexander iuvenis vix illa suarum
Ingressus renun limina magna perit,
Ut, Siemovite, peris patriaeque relinquis acerbos
Maerores, iustam mortuus ante diem.
Ense tuo eiecti de nostro turpiter agro
Ultra Carpathium Pannones usque iugum.
Tota tibi solvit Pomerania victa tributum,
Fluctibus et nostris accola quisquis erat.
Quattuor annorum tua sunt haec omnia; quid si
Non abrupta tibi tam cito vita foret?
Quamvis, quantumvis modicae sub tempore vitae
Maxima qui gessit, vixit abunde diu.
NASK IFP UG
Ze zbiorów Wirtualnej Biblioteki Literatury Polskiej Instytutu Filologii Polskiej UG
55
LESCO QUARTUS
Quam pater invictis Siemovitus fecerat armis
Pacem, Sauromatis attuleratque suis,
Filius est illam miro complexus amore
Et vitae summam fovit ad usque diem,
Vir, cuius mores nemo reprehendere possit,
Aut nisi quem pugnae, classica, bella iuvant.
Sed cur bella geras, frueris qui pace? Quid optes,
Contentus proprio qui potes esse, meum?
Gloria ad arma vocat multos laudumque cupido,
Spes praedae naultos dives ad arma vocat.
Utraque bellandi causa iniustissima; solam
Quae pacem quaerunt, proelia iusta voca.
SIEMOMISLUS
Ulltimus iste fuit nostrorum ex ordine regum,
Ignari falsos qui coluere deos.
Huic peperit coniunx oculorum luce carentem
Heredem, sterilis cum foret ante diu.
Mos erat infanti, vitae ut compleverat annum,
Indere, quod vellet nomen habere pater.
Ergo dies venit simul illa, recepit ocellos,
Ostentum dubia plebe stupente, puer.
Res ea signabat discussa nocte Polonos
Visuros lucis lumina vera novae,
Visuros illo Christum sub rege. Negemus,
Quod bona praestituat quaeque futura Deus?
NASK IFP UG
Ze zbiorów Wirtualnej Biblioteki Literatury Polskiej Instytutu Filologii Polskiej UG
56
MIESCO PRIMUS
Christe, sub hoc ad nos venisti principe, ab hoste
Possessas Stygio commiseratus oves.
Cesserunt idola tibi: Mars, Leda, Gemelli,
Cynthia, Pluto, Ceres, Iuppiter, Aura, Venus.
Femina te nobis ostendit prima Bohemo
Sanguine, prima crucem nos docuitque tuam.
Si tu prima quidem nobis es causa salutis,
Ipse Deus, mulier causa secunda fuit.
Illa tuo tingi Miesconem fonte maritum
Fecit; terra suum est tota secuta ducem.
Plurima tunc data sunt tibi templa novemque cathedrae
Et quas sacrifici dilapidamus opeg.
BOLESLAUS I CHABRI
Vici, devictos cepi cum rege Bohemos,
Subieci Moravos Saxoniosque mihi,
Cassubios populosque freti cis litora nostri
Et Prussos, dubia teque, Euthene, fide.
Imperii fines positis ex aere columnis
Signavi, Herculeum sic imitatus opus.
Nec mihi templa minus curae quam castra fuerunt;
Hac quoque laude patri cedere nolo meo.
Regia ab egregio sortitus stemmata Othone
Sum Gnesnae (Gnesnae tunc meus hospea erat).
Quae quicumque geres, fac sis hoc dignus honore,
Quo tunc tam magno iudice dignus eram.
NASK IFP UG
Ze zbiorów Wirtualnej Biblioteki Literatury Polskiej Instytutu Filologii Polskiej UG
57
SANCTUS ADALBERTUS EPISCOPUS
Praesul Adalbertus Pragensi pulsus ab urbe
Rege sub hoc nobis utilis exsul erat,
Utilis exemplo, doctrina, maximus omni
Vir laude, a vera quae pietate venit.
Lignicolas adiit Prussos, si forte vocari
Ad Christi per eum gens ea posset iter.
Spretus barbaricae iugulum dat forte machaerae,
Sacrificat ripam dum super, Ossa, tuam.
Exanimum corpus rex dura a gente redemptum
In patria sacro fecit honore coli.
Quam sit eo dignus, per tot miracula, per tot
Signa docet iudex ad sua busta Deus.
NASK IFP UG
Ze zbiorów Wirtualnej Biblioteki Literatury Polskiej Instytutu Filologii Polskiej UG
58
MIESCO SECUNDUS
Degener, imbellis, gula, crapula, sordibus uxor,
Uxoris totus, femina, lurco, nihil
Hic erat. Uxor erat rex, princeps, omnia, nostrum
Asperius quovis angue perosa genus,
Teutonibus tantum aequa suis. Quam, credis, ab illa
Tractata est miseris terra Polona modis?
Tunc Boleslai nobis periere labores,
Ruperunt nostnim regna subacta iugum.
Ut rapuit tantum mors fausta phrenitide regem,
Pellitur e regno Rixa fugitque suo.
Dant poenas scelerum; furor hunc, dolor abstulit illam,
At longo fato digmis uterque fuit.
CASIMIRUS PRIMUS
Innocuus cuin matre puer Casimirus eodem
Exsilio, matris crimine, pulsus erat.
Clumaci placuit sibi vita monastica; servus
Quam cuiusquam hominis maluit esse Dei.
Nos sumus interea sine principe, subdita cunctis
Terra, dolor fuerit quae numerare, malis.
Reddimus eiecto regnum, multa ille reversus
Restituit melior vix patre, dignus avo.
Maslaum domuit civili Marte furentem,
In reliquos mansit pax sibi grata dies.
Quod Deus innocuis adsit, quod corruat insons,
Maiori ut surgat laude, videre potes.
NASK IFP UG
Ze zbiorów Wirtualnej Biblioteki Literatury Polskiej Instytutu Filologii Polskiej UG
59
BOLESLAUS II AUDAX
Quam bello magnus, quam magnis strenuus ausis
Boleslaus erat, tam truculentus erat.
Vastavit Moravos, Hunnos, te Russe, Bohemos,
Vastavit patriae nec minus arva suae.
Cuncta libidinibus complebat, cuncta rapinis,
Cuncta ignominiis, sanguine, cuncta metu.
Pontificem secuit frustatim recta monentem,
Urbis pontificem, maxime Orace, tuae.
O scelus, o portentum, o nostri infamia regni,
Non tibi sacrilegae tunc cecidere manus?
Unde et ubi periit, ne iam dubitate, Poloni;
Raptum sub Stygiis obniit Orcus aquis.
SANCTUS STANISLAUS EPISCOPUS
Iustitiae testem tres iam tellure sepultum
Aestates praesul suscitat iste sibi.
Propter oves pastor rabidi cadit ense tyramii,
Dum litat aeterno pane meroque Deo.
Nec satis hoc visum sceleris, non illa cruentae
Tigridis ingluvies sic satiata fuit.
Disicitur sectus per agros, sed nulla volucris
Ausa est tam sancti tangere membra viri.
Indicio radii caelestis frusta leguntur,
Concrescunt miro consolidata modo.
Terrea quando facit tam magni membra piorum,
Quanto animos foveat, credis, amore Deus?
NASK IFP UG
Ze zbiorów Wirtualnej Biblioteki Literatury Polskiej Instytutu Filologii Polskiej UG
60
VLADISLAUS I HERMANUS
Plurima rescidit fratris decreta tyranni
Hermanus Latio par pietate Numae.
Hunc spurius vetitis vexavit filius armis,
Sed pius arma tulit pro pietate Deus.
Vincitur impietas Gopleae ad stagna paludis,
Induit inque feras debita vincla manus.
Dic, qui multa legis, quot dignos laude piosque
Legeris historiae per genus omne nothos?
Telegonus, qui pisce patrem obtruncavit Ulyssem,
De turpi Circes natus amore fuit.
Proditor Aeneas patriae est, ne crede Maroni,
Romulus occisor fratris, uterque nothus.
BOLESLAUS III CRIVOUSTUS
Hic quinquaginta pugnavit proelia signis
Collatis, casu non variante fidem.
Pugnavit quoties, toties et vicit; eorum
Nomina, quos vicit, quod breve claudat opus?
Caesaris Henrici magnas fudisse cohortes
[ Pobierz całość w formacie PDF ]